De Inteligentia Artificiale
Dialogus inter Aristotelem et Alanum Turingum
Olim media fere nocte me vigilante, acie mentis meae homines duos ad me appropinquantes vidi. Primus barbam philosophicam gessit et more graecorum tempore illius Alexandri qui Magnus vocatur vestitus est. Alter vero vestimentis modernis indutus atque vultus ejus aliquantulus torquatus erat ita ut mihi saltem ad instar hominis qui perpetuis in angustiis versaretur esse videatur. Hi me videntes manus suas modo salutationis extenderunt atque “tu” inquiunt, “Olavus es ille qui umbras nostras ab inferis ad colloquendum vocavit.” Ego vero, ad modum perplexus eis respondi: “Quinam vos estis? Ego saltem una cum Aristotele illo illustrissimo quem Divus ille Thomas noster Philosophum appellavit atque Alano Turingo, ille vir nostris temporibus maximi momenti agnotus causa operis omnibus in rebus erga computatra digitalia quae perfecit colloqui volui. Vosne idem estis?” Et illi respondentes, me ammirante: “sane” inquiunt “nos idem sumus et nobis quaestiones tuas hoc colloquio respondere opportet.”
“Ego” inquam, “gratus sum vobis hanc ob causam quoniam opus est mihi aliquid his de rebus scribere ut periculo perfecto notam optimam apud universitatem meam accipiam.” Illi vero: “nos hoc periculum quod perficias adjuvare possimus. Nos quidquam voletis interrogare potes.”
“In primis” inquam, “opportet mihi Alanum Turingum de macchina ejus aliquantulum quaerere quia tu quasi primus fuisti qui quandam macchinam digitalem atque verosimile cogitantem fore operatam temporibus modernis affirmavit atque nonnulli qui nunc vivunt hanc macchinam digitalem atque intelligentem jam inventam esse credunt. Haecine macchina quam complures et intelligentiam tribuunt re vera aliquid intellegit an non?”
Ore ejus umbrae paulisper surridente ut magister qui lectionem jam recitatam iterum discipulo suo ad modum stulto stolidoque recitare debeat hoc modo respondit:
“Sane sunt qui intelligentiam aliquid aeternalis vel immortalis et quasi immaterialis reddant, sed hoc nostris rationibus ammittere non necesse est. Opportet nobis videre intellectum ut instrumentum calcolandi. Cum nos aliquid factorum intellexissemus, illud factum intelligentiae secundum unam regulam praedefinitam atque praeconceptam nostris cerebris perfectus est. Hic modus est quod graece “systema” dicitur, quod sibi vult quandam operationam intricatam ad perficiendum unum finem praedefinitum. In cerebris nostris multae sunt hae operationes quae uno tempore operant atque nos moderni sine dubio has opertationes mentales tenuissimis nervis vi eletrica operari scimus. Hoc systema, etsi complexum atque intricatum artificiose struendum sit. Quam ob rem non est causa cur animam quandam immaterialem existere dicamus sed tantum nos de operatione cerebri humani certiores facere debemus ut facilius hanc intelligentiam artificiosam de qua loquor struere possimus. Hic enim intelectus, de quo, iste adstans loquebatur, scilicet sine materia, atque eodem tempore, immortalis aeternalisque recte immaterialis habetur quia omnia quae non habet materia non exstat. Cerebra nostra (cujus actus “cogitare” dicitur) non sunt alia quod instrumentum quondam materiale, sane intricatum sed modo numero quasi infinito nervorum atque canalium vi electrica confectum est. Macchina mea, quae res veras intellegit eodem modo cerebro nostro technica maxime progrediente semper melius fit quatenus operationes suae celerius atque sine ulterioribus mendis quam nostrae mentes operantur, ita ut haec intelligentia artificiosa ad intellectum naturalem ab hominibus praeferenda fore. Tandem aliquando tempus erit quo macchinae meae cogitantes computantesque totum mundum societatemque humanam regent quoniam facilius velociusque operationes suas perficere poterint.”
“Nonne tu de illa macchina quae nuper certamen a me cogitatum quod ‘ludus imitationis’ appellatur vinxit audivisti? Curnam adhuc macchinam meam esse intelligentem dubitas? Quasi omnes tuo tempore meam macchinam intelligentem censent. Si judices humani discrimen inter macchinam meam et hominem intelligentem notare non possunt, tum intelligentem esse patet.”
“Sane” inquam, “isto de certamine audivi, sed tamen opportetne nobis omnino pellere a nostris mentibus omnia quae philosophi antiquiores de intellectus natura quod non sint nobis utilia?”
“Macchina mea maxime hominibus prodest propterea quod cerebrum hominum lente imperfecteque evolvatur sed macchina mea semper velocius perfectiusque. Itaque opus est nobis tanta facta imponere in macchinae meae memoria ut ordinem omnium rerum facere potest. Omnia quae computari possit erit ab hac macchina computata, et universa mundi computabilia sunt quia si non sunt computanda, utique non sunt. Tamen necesse erit nobis modos ad omnia quantificanda digitalizandaque invenire ut facta totius universi memoria hujus macchinae contenta sit. Ego vero dixerim macchinam meam partem fore evolutionem totius humanitatis, et mente fingere possum meam macchinam fore in corpora cerebrisve hominum infixa ad evolutionem suam prodendam. Hoc modo omnia dicta antiquiorum falsa atque nobis inutilia censeam ad instar alicujus macchinae vetustae quae ad finem jam superatum tenderet. Sane, scientiae eorum utiles illis fuerant atque bonae, inquam, tantum quantum a scientiis inferioribus progrederentur. Nostris autem temporibus haec utilitas jam non exsistit et quasi evanesceret utpote caligo postquam sol oritur. Itaque quaestio tua ultima, plusquam prima, ad modum me ad risum movet.”
Hoc sermone dicente, Aristoteles, fronte rugata, manu in mento posita, tacens considebat. Post paulum silentii surgens his verbis sermonem suum incipit:
“Quo nobis ad veritatem aliquando difficile sit suaderi, eo difficilius quidem de veritate a misanthropo sicut iste Turingus suadeamur. Deinde, iste in septimo circulo inferni, nos autem in primo versamur, hac de causa numquam inter nos colloquium antea fuit. Rationes autem istius mihi notae sunt quoniam saepissime a me auditae sunt. Nonnulli etiam aetate mea, intellectum materialem esse ut jam in libro meo de Anima locutus sum.
Praesertim cogitare duobus modis dicitur, quia de rebus extensis atque simili in modo de rebus intensis cogitare possimus. Quia intensio quidem intellectus est a causis intelligere rem in genere secundum quandam definitionem, extensio autem est singula in unum congregare, similia similibus. Hoc vocabulum Latinum, quoniam hunc sermonem adhibemus, a vocabulo cogitandi ex verbo agendi venit quod vocabulum agitandi est forma frequentativa hujus verbi. Itaque, cogitare sibi vult quidquid frequenter agere, ad instar pastoris vel canis ejus qui porcos pecorave unum in locum agunt. Simili modo mens nostra multas causas vel res similes in mente nostra cogunt vel cogitant. Ita singulis de felibus nostra in mente, quasi numerando, cogitare possumus, vel de definitione felis, quam ab accidentibus aut essentia ejus veniret, cogitare possumus. Nos utique veritatem cernamus quum omnia elementa hujus veritatis uno in loco mente nostra congregarentur.
In quantum ad intellectus intensionem, ordo veritatum ascendens nobis illustratur, utpote veritates quae quodammodo veriores alliis autem veritatibus inferioribus aut (mirabile dictu) minoribus veritatibus esse videntur. Omnia haec fieri possunt quia intellectus veritatem sentit simili modo quo sensus externi imagines sensibiles sentiunt. Ita ut aures sonum, oculi colores, nasus odores percipiunt et intellectus veritatem percipit. Hoc modo percipere dicitur intelligere sed aliter quam sensis nostris, quia etsi intellectus verosimile percepit ad instar aliorum sensuum qui materiales sunt, hoc discrimen magnum est notandum quod quum intellectus quempiam veritatem quae trans verba nostra jam cognita excidit, intellectus non detrimentum capit ita ut sensus materiales capient, sed tamen plusquam antea semper percipiet. Nimis lux oculos nostros deficit ita ut nimis calor tactum nostrum, sed nimis veritas semper intelligitur etsi hac de veritate verba non habeamus. Sunt veritates quae ineffabiles sunt ita opportet facultatem nostram intelligendi esse omnino immaterialem.
Haec macchina Turingi, mirabile sane ingenio excogitata, quodammodo cogitat quoniam omnes singularum extensiones rerum unum in loco cogitat (vel cogit) et finem conclusionemve hisce operationibus intricatis jam exponatis nobis ab isto Turingo vi electrica consequitur. Hoc etiam proprie cogitare non dicitur quam potius excogitare quia modus ad finem semper erit excogitatus utpote macchina ad finem praedefinitam cogitare potest. Utpote canales aquarum excogitae multis in modis ad fontem ab hydraulo perveniunt, aut aër qui per organum pneumaticum musico sonante dirigatur atque ordinatur, etiam haec macchina Turingi vim electricam modis intricatis ad conclusiones conductas ordinatur. Ita ut fortasse melius haec macchina potius quam computatrum, est appellanda ordinator cogitans.”
“Sed hoc, inquam, significaret hanc macchinam Turingi cogitantem, videlicet excogitata sit, aliquid intelligit?”
“Minime” inquit Philosophus, “nullo prorsus modo quidquam intellegit sed tamen figmenta artificialia, imitatione cerebri hominis ordinat ut quempiam finem attingit. Mirabile, sane, modo vi eletrica adhibenda, ut opus cerebri ad respondendum atque cogitandum more hominis imitetur. Macchina Turingi cogitare videtur quia partem operationis animi hominis, illam scilicet partem materialem, perficit.”
“Quippe” inquit mihi Turingus semper surridens, “saltem vides umbram ipsius Philosophi agnoscere meam macchinam intelligentem quia per ludum imitationis quem egomet ipse excogitavi rationem humanam machinae meae reddit.”
“Licet” inquit Philosophus, “a macchina tua illusus sim, hanc illusionem haud significaret macchinam tuam esse intelligentem. Nam intellegentia est facultas animae ipsius et anima est principium vitale hominis non macchinae. Si quis diceret macchinam quandam esse intelligentem, tum illa macchina ab ipso principio vitale hominis animaretur. Sed quis potest dicere quomodo di immortales animas nostras in corpora nostra figunt? Hac de causa, mi Turinge, tu semper in angustiis versari videris. Latini autem hoc dictum in angustiis ducere usurpant, quum nos Graeci δίλεμμα diceremus. Ita consilio tuo inductus es, Turinge, in veris angustiis, quia si macchina tua intellegit, quod principium vitale hominis haberet, atque si macchina tua vivit, intellegit. Aut non vivit quod hoc principio vitale hominis plane caret aut non intellegit quod non vivit.”
Haec verba philosophi umbram Turingi quasi torquere videntur, et vix respondere poterat sed tamen hoc modo respondit:
“Quisnam nostris temporibus credit hanc esse intelligentiam? Aut quisnam definitionibus hoc modo utitur? Termina jam non sunt definenda sed tantum accipienda aut non accipienda, facta non verba persuadent.”
His verbis Turingi, Philosophus mihi intuens dicit:
“Si nos veritate non persuademur facile illusi erimus quia Turingus more Sophistarum ratiocinatur atque mores sophistarum semper veram scientiam humanam detinent. Si omnes hanc macchinam Turingi intelligentem re vera censeant, Sophistae sicut tyranni moderni hoc instrumento potentissimo ad commodum suum utarentur. Haec macchina utilis sane erit ad veritatem attinendam, sed si omnes hac macchina utantur dicentes tantum ad genus humanum totum suadendum et non ad veritatem attinendam, magnum periculum vobis erit. His verbis, care Olave, te moneo.”
Hoc dicto, umbrae eorum me relinquentes in tenebris noctis leniter evanescunt.


Thinking Organizer. Brilliant